LESBOS

LESBOS
LESBOS
ins. maris Aegaei, ante Assum prom. Troadis Lesbia Plauto in Merc. Aet 3. Sc. 4. v. 62. Metelin hodie. Olim universa Troadis imperium obtinuit. Ambitus eius stadiorum 100. supra 1000. a Borea in Austr. protensa, quingenta sexaginta stadia longitudinis habens; feraci agro, et multâ materiâ ad classes conficiendas idoneâ. Baudr. versus oram Troadis est et Mysiae mai. 12. mill. ab Asso prom. in Austr. Metellino Italis, ab urbe eius prim. Mitylene alias dicta, in parte Or. Circuitus est 130. mill. circiter, ex Thoma Porcaccio, 50. mill. a Chio in Sept. 10. a Lemno in Austr. 150. circiter a Delo in Bor. Portus habet duos capacissimos Geremia et Caloni. Venetis erepta est a Mahum. II. Huic ins. ortum suum debent Pittacus, unus ex septem Graeciae sasapientibus; Alcaeus poeta et Antimenides eius frater, vir ad arma tractanda natus: Hîc quoque nati sunt Theophrastus et Fania,
philosophi peripatetici, amici intimi Aristotelis: Musrcus quoque Arion et Terpander cum Sappho fermina. Ioh. Matal. Metell. Huc relegata a Nicephoro Patritio Irene est, A. C. 801. ubi maerore contabuit. Sic dicta a primaria urbe Archiepiscopal. quae et in ea potentissima fuit, sive a Lesbo Iapeti fil. qui in eam ins. navigavit. ut autem eruatur Lesbi etymon, sciendum est, veteres meminisse septem maiorum insularum in mari mediterraneo. In quarum dimensione, quamvis parum sibi constent, tamen in eo conveniunt, quod Lesbon semper censent septimo loco, Scylax scilicet, Alexius Comicus apud Eustathium, Auctor. l. de Mundo c. 3. ubi de maioribus insulis, Apuleius, Timaeus apud Strab. l. 14. Diod. Sic. l. 5. Inde suspicatur Bochart. Lesbum ins. Esbuith et contracte Esbu; i. e. septima, dictam esse a Phoenicibus, voce deflexâ ex hebraea hassebiith. Ex quo factum, ut praefixo Lamed Lesbus diceretur urbs ins. metropolis, i. e. ad septimam, supple insulam. Qua nominum forma nihil frequentius apud Poenos, sic Ad septem aras, Ad septem fraires, etc.
Λέσβου εὐρυχόροιο. -----
Dionys. v. 537. Hinc Lesbius, ut Lesbia vina, Strabo l. 13. p. 57. Horat. Epod. Ode 9. v. 34. Item Lesbous, ut Lesboum barbiton, apud eund. Carm. l. 1. Ode 1. v. 34. A' Lesbiis ortum est adagium apud Arist. l. 5. Moral. quod est Lesbia regula, cum ratio ad factum, non factum ad rationem, vel lex ad mores, non mores ad legem accommodantur. Lesbii inter alias turpitudinis notas, hanc contraxêrunt, quod fallationis, et irrumationis primi auctores feruntur; unde Graece Λεσβιάζειν apud Aristoph. pro polluere. Divinandi tamen arte pollebant: quapropter apud Plutarch. hoc adagium legitur Lesbius Prylis, nam Prylis Mercutii fil. fuisse traditur divinandi peritissimus. Lesbii etiam cantores celebres fuisse dicuntur, qui accersiti Lacedaemonem, cives tumultuantes suavitate cantûs ad concordiam revocabant: Unde ortum proverbium apud Suid. et Zenod. Post Lesbium cantorem, cum aliquem non primas, sed secundas tenere debere significamus. Soli fertilitate, et veni generositate inter alia praestans ins. nec non puellarum formositate. Plin. l. 5. c. 3 1. Tac. Ann. l. 2. c. 34. et l. 6. c. 3. P. Mela. l. 2. c. 7. Strabo l. 2. p. 124. l. 13. p. 581. Herod. l. 1. c. 160. Luc. Civ. Bell. l. 5. v. 725. 744. l. 8. v. 40. 108. 123. 131. 135. 139. 144. 204 587. 640. Ovid. Amor. l. 2. Eleg. 28. v. 26. Idem Heriod. Ep. 15. Sappho Phaoni. v. 52. Idem Met. l. 2. v. 592.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Lesbos — Λέσβος (el) Photo satellitaire de Lesbos Géographie …   Wikipédia en Français

  • Lesbos — Περιφερειακή ενότητα / Δήμος Λέσβου   Regional unit   Olympos peak rises 968 meters over Lesbos …   Wikipedia

  • Lésbos — Lesbos (Λέσβος) Satellitenbild von Lesbos Gewässer Mittelmeer Geographische Lage …   Deutsch Wikipedia

  • LESBOS — La plus grande des îles de l’Égée orientale. Dans l’Antiquité, son territoire était divisé entre cinq cités: Méthymna, Mytilène, Éresos, Antissa et Pyrrha. Elle était particulièrement fertile et possédait de bons ports; au LESBOS VIe siècle, des… …   Encyclopédie Universelle

  • Lesbos — Lesbos, Insel des. Agäischen Meeres, westlich von der Küste von Äolis (Lydien), 27,5 od. 33,6 QM.; durch eine Bucht, Euripos Pyrrhäos, im Sübwesten eingeschnitten, von Bergen durchzogen, deren höchste Spitzen Lepathymnos, Ordymnos, Makistos,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Lesbos — Isla griega en el mar Egeo: «A los tres días, extenuado por la luz abrasadora del sol, [...] arribó a la isla de Lesbos» (Faner Flor [Esp. 1986]). También es conocida por el nombre de su capital, Mitilene (→ Mitilene). El gentilicio es lesbio,… …   Diccionario panhispánico de dudas

  • Lesbos — (im Mittelalter Mytilene, jetzt Mytilini, türk. Midillü), die größte unter den Inseln des Ägäischen Meeres, an der Küste von Troas und Mysien (Kleinasien) gelegen (s. Karte »Griechenland«), gehört zum türkischen Insel Wilajet und umfaßt 1750 qkm… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Lesbos — Lesbos, nach der alten (und jetzigen) Hauptstadt Mitilini) (Mytilene) bei den Türken Midillü, Insel im Ägäischen Meer, türk. Wilajet Dschesairi Bahri Sefid, an der kleinasiat. Küste, unmittelbar südl. von Troas, 1750 qkm, 125.000 meist griech. E …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Lesbos — (jetzt Metalino), ungemein fruchtbare, 12 Quadrat M. große Insel des griech. Archipels, noch jetzt zum türkischen Reiche gehörend. Kaum 25,000 Menschen wohnen auf dem Raume, wo im Alterthume die volkreichen Städte Mitylene, Methymnä etc. blühten …   Damen Conversations Lexikon

  • Lesbos — Lesbos, jetzt gewöhnlich Mitylene genannt, Insel im ägeischen Meere, nördlich von Chios, 121/2 QM. groß, durch eine tiefe Bucht beinahe in zwei Hälften getheilt, ist gebirgig, reich an Marmor, Holz, Getreide, Wein und Oliven, hat 50000 E.,… …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”